- PACTA
- I.PACTAapud Velleium Paterculum l. 1. c. 1. ubi Orestem Delphis interfecisse Pyrrhum, quod pactae eius nuptias occupaverat, refert: coniugio destinata et iam promissa est. Nonius Marcellus, Inter Spferatam, Dictam, Pactam et Sponsam hoc interest, quod Virgo, priusquam petatur, Sperata dicitur ---- Dehinc promissa vel sponsa dici potest. Virg. Aen. l. 2. v. 678. Cui pater est, coniux quondam tua dicta relinquor? Et idem aliô locô: l. 10. Aen. v. 79. Et gremiis abducere pactas etc. Sic Pactus, apud Statium Theb. l. 3. v. 172.Hinc Chthonium coniux, hinc mater Penthea clamatAstyoche, puerique rudes tua, Phaedime, prolesAmissum didicêre patrem, Marpissaque pactumPhyllae ————promissus est, nuptiis destinatus. Vide hîc infra.II.PACTAseu PACTAE, urbs siciliae maritima Episcopalis in ora occidua apud Tyndaridem urbem excisam, ab eâ 6. mill. pass. in Meridiem recedens: a Comite Rogerio, victis Saracenis, condita. Paiti vulgo dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.